Miltonum vir (O facinus nefarium!) Exagitavit tanquam plagiarium. Miramur, hanc qui protulisset thesin, Quid esse Momus crederet Poesin. Num, quæso, vult ut, hâc obstetricante, Dicendum sit quod nemo dixit ante? O admirandam hominis versuti Calliditatem, quâ volebat uti! Dixisset ipse, nimium securus, Quod nemo dicet præsens aut futurus, Dum felis ungues persequentur murem, Miltonum, scilicet, fuisse furem. Exulent ergo, (ejus ex effatis) Quicunque nomen usurparint vatis; Nullum vocemus, prorsus, ad examen Eorum sensum, vim, aut modulamen; Furantur omnes; habeamus verum Poetam exhinc unicum Lauderum! | Discover our Poem Explanations and Poet Analyses!Other Poems of Interest...ULTIMA VERITAS by WASHINGTON GLADDEN AN ODE IN TIME OF HESITATION by WILLIAM VAUGHN MOODY ON THE DEATH OF THE REV. MR. GEORGE WHITEFIELD, 1770 by PHILLIS WHEATLEY LINES TO A BEAUTIFUL AND BUS-RIDING LADY by FRANKLIN PIERCE ADAMS THE CARPENTER by AMY BRUNER ALMY THEODORE AND HONORIA by GIOVANNI BOCCACCIO THE CONSOLATION OF PHILOSOPHY: BOOK 3 by ANICIUS MANLIUS SEVERINUS BOETHIUS |